. . .

. . .

N/A

 

http://it.wikipedia.org/wiki/Oche_del_Campidoglio

« GALLI DE ALPIBUS IN ITALIAM DESCENDERUNT ET TOTAM REGIONEM FERRO IGNIQUE VASTAVERUNT. MORTIS TERROR HOSTIUMQUE FORMIDO OMNES URBIUM INCOLAS REPENTE INVASERUNT. STATIM CONTRA INGENTES BARBARORUM COPIAS

CONSUL CUM DUABUS LEGIONIBUS A ROMANIS MISSUS EST SED GALLI CONSULEM EIUSQUE LEGIONES PETIVERUNT ET ACRI PROELIO APUD ALLIAM FLUMEN VICERUNT, POSTEA ROMAM ACCESSERUNT. TUM ROMANI, FORMIDINE CAPTI, URBEM RELIQUERUNT ET CUM SENIBUS, MULIERIBUS LIBERISQUE IN SILVAS CONFUGERUNT. BARBARI SINE PERICULO AD URBEM PERVENERUNT ET CAPITOLIUM,

ROMAE ARCEM, OBSEDERUNT. IAM GALLI ARCIS MOENIA ASCENDEBANT, CUM REPENTE VIGILES ANSERES ACRIBUS CLANGORIBUS MARCUM MANLIUM, CAPITOLII CUSTODEM,

E SOMNO EXCITAVERUNT. TUM MANLIUS ROMANOS MILITES VOCAVIT, QUI INGENTI VI PUGNAVERUNT ET GALLOS REPPULERUNT: ITAQUE CAPITOLIUM A BARBARORUM INSIDIIS LIBERATUM EST ET ROMA ANSERUM CLANGORIBUS SERVATA EST. »

 

- TITUS LIVIUS -